Arcana Coelestia (Elliott) n. 4289

Previous Number Next Number See English 

4289. Quod per `mitte me quia ascendit aurora' significetur quod repraesentativum antequam venirent in terrae Canaanis repraesentativa, a Jacobi posteris discederet, constare potest ex serie rerum in sensu interno historico, in quo de Jacobi posteris agitur; status eorum quoad illa quae sunt Ecclesiae, in Verbo etiam describitur per `vesperam,' per `noctem,' et per `mane' seu auroram, et per hanc, eum venerunt in terram Canaanem, proinde in repraesentativum Ecclesiae ibi. Cum his ita se habet:

repraesentativum Ecclesiae apud illos non prius institui potuit quam cum prorsus vastati essent, hoc est, cum nulla illis cognitio internorum, si enim illis cognitio internorum fuisset, potuissent affici illis, et sic profanavissent illa; profanari enim possunt sancta, hoc est, vera et bona interna, ab iis qui sciunt et agnoscunt illa, et magis ab iis qui afficiuntur illis, non autem ab iis qui non agnoscunt; sed videantur quae de profanatione prius dicta et ostensa sunt, nempe quod profanare queant sancta qui sciunt et agnoscunt illa, non autem qui non sciunt et agnoscunt, n. 593, 1008, 1010, 1059, 3398, 3898: quod qui intra Ecclesiam, profanare possint sancta, non autem qua extra, n. 2051: quod ideo detineantur quantum possibile ab agnitione et fide boni et veri qui non permanere in illis possunt n. 3398, 3402 quodque teneantur in ignorantia ne profanent, n. 301-303 quid periculi a profanatione sanctorum, n. 571, 582: quod cultus fiat externus ne profanetur internum, n. 1327, 1328: quod ideo Judaeis non detecta fuerint vera interna, n. 3398. [2] Ideo provisum fuit a Domino ut genuinum repraesentativum Ecclesiae hoc est, internum, discederet a Jacobi posteris antequam venirent in terrae Canaanis repraesentativa;

usque adeo ut prorsus non sciverint aliquid de Domino, quidem quod Messias venturus {1} in mundum sed ob finem ut eveheret illos ad gloriam et eminentiam super omne gentes totius terrae, non autem ut salvaret animas illorum in aeternum immo nec quicquam sciverunt de regno caelesti, nec de vita post mortem, ne quidem de charitate et fide: ut in ignorantiam illam redigerentur, tenebantur per aliquot centum annos in Aegypto, e cum inde evocarentur, nesciverant ipsum nomen Jehovae,{2} Exod iii 12-14; et praeterea perdiderunt omnem cultum Ecclesiae repraesentativae, usque adeo ut postquam praecepta decalogi coram illi promulgata fuissent e monte Sinai, post mensem dierum ad cultum Aegyptiacum qui fuit vituli aurei, recurrerent, Exod. xxxii; [3] et quia talis erat gens illa quae educta erat ex Aegypto, ideo omnes in deserto perierunt, non enim amplius ab illis requirebatur quam ut statuta e praecepta in externa forma custodirent, nam id erat agere repraesentativum Ecclesiae, sed ad (c)id non redigi potuerunt illi qui adoleverunt in Aegypto, sed potuerunt, (o)tametsi aegre, infantes eorum, principio per miracula et postea per timores et captivitates, ut patet ex libri Joshuae et Judicum: inde constare potest quod omne repraesentativum genuinum seu internum Ecclesiae ab illis discesserit antequam venerunt in terram Canaanem, ubi repraesentativum externum Ecclesiae apud illos in plena forma inceptum est; terra enim Canaan erat ipsissima terra ubi repraesentativa Ecclesiae potuerunt sisti; omnia enim loca et omnes termini, ab antiquis temporibus, ibi repraesentaverunt, videatur n. 3686. @1 i quidam$ @2 A had et cum inde evocati, nesciverunt nomen Jehovae, but altered to ubi ita vastabantur ut cum inde evocarentur, nesciverint ipsum nomen Jehovae, Possibly the ubi ita vastabantur ut was accidentally omitted in copying.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church