Arcana Coelestia (Elliott) n. 4271

Previous Number Next Number See English 

4271. `Et accepit illos, et transire fecit illos fluvium, et transire fecit quae sibi': quod significet ulteriorem insinuationem, constat ex illis quae mox supra dicta sunt, transire enim fecit non solum feminas, ancillas et natos sed etiam armentum et gregem, ita omnia quae erant sibi, in terram Canaanem in qua occurrebat Esavo; et quia agitur in sensu interno de conjunctione veri cum bono in naturali, per `transire fluvium illum' non aliud significatur quam insinuatio prima, et hic ubi adhuc eadem dicuntur, et quoque additur quod `transire fecerit omnia quae sibi,' significatur insinuatio ulterior.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church