424. Per 'artificem' significatur in Verbo sapiens, intelligens: sciens; hic per 'artificem aeris et ferri' scientes boni et veri naturalis ut apud Johannem, Impetu dejicietur Babylon, magna urbs, et non invenietur amplius; et vox citharoedorum, et musicorum, et tibicinum, et buccinatorum, non audietur {1} in illa' amplius; et omnis artifex omnis artis non invenietur {1} in ea' amplius, Apoc. xviii 21, 22;
'citharoedi,' ut prius, pro veris; 'buccinatores' pro bonis fidei; 'artifex omnis artis' pro sciente, seu scientia veri et boni: apud Esaiam, Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud et catenas argenti conflans,... artificem sapientem quaerit sibi ad praeparandum sculptile, ne commoveatur, xl 19, 20;
pro iis qui fingunt sibi falsum, quod est 'sculptile,' ex phantasia, e docent ut appareat sicut verum: apud Jeremiam, Simul cum [x] infatuantur, stultescunt, disciplina vanitatum lignum est; argentum extensum, ex Tarshish adfertur; aurum ex Uphaso, opus artificis et manuum conflatoris, hyacinthinum et [purpura] {2} vestis, opus sapientum tota, x 3, 8, 9;
quae significant docentem falsa, et compilantem ex Verbo quibus conflet figmentum; quare vocatur 'disciplina vanitatum, et sapientum opus'; hi repraesentati olim sunt per artifices qui conflant idola, se falsa, quae ornant 'auro,' hoc est, quasi bono; 'argento,' hoc est, quasi' vero; 'hyacinthino et [purpura] {2} vesti,' hoc est, naturalibus, quae quasi concordent. @ 1 Sch. has in te, Gk. 'en soi' and so S. in A.E. and A.R.$ @ 2 Elsewhere S. has purpura vestis as Heb.$