Arcana Coelestia (Elliott) n. 4237

Previous Number Next Number See English 

4237. `Et vocavit nomen loci illius Mahanaim': quod significet quale status, constat a significatione `vocare nomen' quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 3421: et a significatione `loci' quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387. Mahanaim in lingua originali significat bina castra, et `bina castra' significant utrumque regnum Domini, nempe caeleste et spirituale,{1} ac in supremo sensu Divinum caeleste et Divinum spirituale Domini; (o)inde patet, quod quale status Domini cum Naturale Ipsius illustraretur a bono spirituali et caelesti, significetur {2} per `Mahanaim': sed illud, nempe quale status, non describi potest, quia Divini status qui fuerunt Domino, cum Humanum in Se Divinum fecit, non in aliquem captum humanum cadunt, ne quidem in angelicum, solum per apparentias illustratas a luce caeli quae a Domino, et per status regenerationis hominis, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490. @1 utrumque Regnum seu utrumque caelum Domini, nempe caeleste et spirituale, quorum unum est ad dextram Ipsius, alterum ad sinistram;$ @2 significatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church