Arcana Coelestia (Elliott) n. 4223

Previous Number Next Number See English 

4223. Sed cum correspondentia ita se habet quod quidem caeli memorati correspondeant ipsis formis organicis corporis humani, quapropter dictam quod illae societates, aut illi angeli, pertineant ad provinciam cerebri, vel ad provinciam cordis, vel ad provinciam pulmonum, vel ad provinciam oculi, et sic porro; sed usque principaliter correspondent functionibus illo, una viscerum vel organorum; se habet hoc {1}, sicut ipsa illa organa seu viscera, quod functiones cum formis illorum organicis unum constituant; non enim concipi potest aliqua functio nisi a formis, hoc est, a substantiis, sunt (o)enim substantiae subjecta a quibus;

sicut pro exemplo, non concipi potest visus absque oculo, non respiratio absque pulmone; oculus est forma organica ex qua et per quam visus, et pulmo est forma organica ex qua et per quam respiratio, ita quoque in reliquis: sunt itaque functiones quibus societates caelestes principaliter correspondent, et quia sunt functiones, (t)etiam sunt formae organicae quibus correspondent, (m)nam unum ab altero individuum (t)est, et inseparabile, usque adeo ut sive dicas functionem sive formam organicam per quam et ex qua functio, simile sit; inde est quod correspondentia sit cum organis, membris et visceribus, quia est cum functionibus, quapropter {2} cum producitur functio, etiam excitatur organum; ita (t)quoque se habet in omnibus et singulis quae homo agit, cum is hoc aut illud, et {3} cum ita aut aliter agere vult et hoc cogitat, tunc organa se movent convenienter; ita secundum intentionem functionis seu usus; [2] est enim usus qui imperat formis. Inde quoque patet quod antequam formae organicae corporis exstiterint, usus fuerit, et quod usus produxerit et adaptaverit illas sibi, non vicissim(n); cum autem formae productae sunt aut organa adaptata, procedunt inde usus, et tunc apparet sicut formae seu organa prius sint quam usus, cum tamen non ita sit; influit enim usus a Domino, et hoc per caelum, secundum ordinem {4} et secundum formam {5} secundum quam caelum ordinatum est a Domino, ita secundum correspondentias; sic existit homo et sic subsistit; inde iterum patet unde sit quod homo quoad omnia et singula correspondeat caelis. @1 i enim$ @2 i cohaerent etiam prorsus$ @3 aut$ @4 i illum$ @5 i illam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church