4217. `Et ivit et reversus Laban ad locum suum': quod significet finem repraesentationis per Labanem, constat a significatione `reverti ad locum suum' quod sit redire ad priorem statum; quod `locus' sit status, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404; inde est quod per illa verba significetur finis repraesentationis per Labanem. Ex his quae ostensa sunt, constare potest quod omnia et singula in Verbo contineant interiora; et quod interiora talia sint, quae adaequata perceptioni angelorum qui apud hominem {1}; ut pro exemplo: cum in Verbo dicitur panis, angeli non sciunt quid panis (o)materialis, sed (o)quid panis spiritualis, ita pro pane percipiunt Dominum, (o)Qui quod Panis (x)vitae sit, Ipse docet apud Johannem vi 33, 35, et quia Dominum, percipiunt illa quae a Domino, proinde amorem Ipsius erga universum genus humanum, et tunc simul (o)percipiunt amorem reciprocum hominis in Dominum, (o)nam haec in una idea cogitationis et affectionis cohaerent; [2] non absimiliter cogitat {2} homo qui in sancto est, cum panem Sacrae Cenae accipit, nam cogitat tunc non de pane, sed de Domino (o)et de Ipsius misericordia, (o)et de illis quae amoris in Ipsum sunt, et charitatis erga proximum, quia de paenitentia et emendatione vitae, sed hoc cum varietate secundum sanctitatem in qua est non modo quoad cogitationem, sed etiam quoad affectionem; inde patet quod panis in Verbo non sistat ideam alicujus panis apud angelos sed sistat ideam amoris, cum innumerabilibus quae amoris sunt;
similiter vinum cum hoc in Verbo legitur, et quoque in Sacra Cena accipitur, tunc angeli nihil cogitant de vino sed de charitate erga proximum; et quia ita, et inde nexus hominis cum caelo et per caelum cum Domino, ideo panis et vinum symbola facta sunt, ac uniunt {3} hominem qui in sancto vitae est, cum caelo et per caelum cum Domino: [3] similiter se habet cum singulis quae in Verbo, quapropter Verbum est medium uniens hominis {4} cum Domino, quod nisi {5} medium uniens foret, non potuisset caelum influere apud hominem, nam absque medio nulla unitio, sed removeret se ab homine;
quod si removeretur, non `potuisset amplius' aliquis duci ad bonum, ne quidem ad bonum corporeum et mundanum, sed vincula omnia, etiam externa, forent rupta; (m)Dominus enim regit hominem qui in bono est, per vincula interna, quae sunt conscientiae, qui autem {6} in malo est, (o)solum per vincula externa quibus ruptis(n) unusquisque {7} insaniret, qualiter insanit qui {8} absque timore legis (o)est, absque timore vitae, et (o)absque timore jactura (t)honoris et lucri, (c)ac inde famae {9}, haec enim sunt vincula externa sic genus humanum periret: inde {10} constare potest, cur Verbum, e quale Verbum: quod Ecclesia Domini ubi est Verbum, sit instar cordis et instar pulmonum; et Ecclesia Domini ubi non est Verbum, sit instar (o)reliquorum viscerum, quae {11} a corde et pulmonibus vivunt, videatur n. 637, 931, 2054, 2853. @1 et quod res ibi repraesentent illa, et verba significent illa; scio, quod pauci credant quod cum Verbo se ita habeat, et quod nec induci possint ad credendum, utcunque ad oculum et ad captum ostenderetur, cum tamen talia in sensu interno Verbi sunt, quae adaequata sunt perceptioni angelorum qui apud hominem,$ @2 i similiter$ @3 ita unientia$ @4 A d hominis, i generis humani$ @5 after uniens$ @6 et qui$ @7 i sic$ @8 i et furit$ @9 i est$ @10 A d inde to end of [ ].$ @11 i in corpore$