Arcana Coelestia (Elliott) n. 4192

Previous Number Next Number See English 

4192. `Colligite lapides; et acceperunt lapides, et fecerunt acervum': quod significet vera ex bono, constat ex significatione `lapidum' quod sint vera, de qua mox supra n. 4190; et ex significatione `acervi' quod sit bonum; quod `acervus' significet bonum, est inde quia olim antequam struebant altaria, fecerunt acervos, et super illis comederunt, in testem quod conjungerentur amore; sed postea cum repraesentativa antiquorum sancta haberentur, pro acervis aedificabant altaria, et quoque ex lapidibus sed ordinatius dispositis {1}, Jos. xxii 28, 34; inde simile significatur per `acervum' quod per altare, nempe bonum amoris, et per `lapides' ibi vera fidei. @1 positis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church