Arcana Coelestia (Elliott) n. 4184

Previous Number Next Number See English 

4184. `Respondit Laban et dixit ad Jacobum': quod significet perceptionis statum obscurum, constat a significatione `respondere et dicere' quod sit perceptio; quod `dicere' in historicis Verbi sit percipere, videatur n. 1898, 1919, 2080, 2862, 3509, 3395; quod perceptionis status obscurus sit, constat ab illis quae Laban hic dicit, quod nempe `filiae, filii, et grex essent illius,' cum tamen non illius essent; et in sensu interno, quod bonum medium omnia `bona et vera' sibi vindicaret; de his quae dicuntur a Labane, videantur quae prius n. 3974, 4113.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church