Arcana Coelestia (Elliott) n. 4175

Previous Number Next Number See English 

4175. `Fui, in die comedit me aestus, et frigus in nocte, et expulsus somnus meus ab oculis meis': quod significet tentationes, constat a significatione `aestus et frigoris' quod sit id quod amoris nimium est et quod ejus nihil est, ita duo extrema; `dies' significat statum fidei seu veri qui tunc in summo, et `nox' statum nullius fidei seu veri, n. 221, 935, 936; et a significatione `somni expulsi ab oculis' quod sit continue seu absque requie; quia talia sunt quae in tentationibus, ideo per illa verba `hic tentationes' in genere significantur. Quod `aestus' significet nimium amoris, est quia ignis et calor spirituali' est amor, et vicissim frigus spirituale est nullus amor; ipsa enim {1} vita hominis non est nisi amor, nam absque amore homo prorsus nihil vitae habet, immo, si reflectat homo, scire potest quod omnis ignis et calor vitalis qui in corpore, sit inde; at `frigus' non significat privationem omnis amoris, sed privationem amoris spiritualis et caelestis, et privatio ejus est quae vocatur mors spiritualis; [2] homo quando illo (o)amore privatur, accenditur amore sui et mundi, hic amor est respective `frigus, et quoque fit frigus, non solum apud hominem cum in corpore vivit, sed etiam cum in alteram vitam venit; cum in corpore vivit, si ei amor sui et mundi aufertur, frigescit ita ut vix aliquid vitae habeat, similiter si adigeretur ad cogitandum sancte de caelestibus et Divinis; in alter: vita quando est inter infernales, in igne seu aestu cupiditatum est ast si {2} approximat ad caelum, ignis ille et aestus vertitur in frigus, e intensius quo propius accedit, cum aucto in simili gradu cruciatu: hoc frigus est quod intelligitur per `stridorem dentium,' qui illi qui [in] inferno, Matth. viii 12;

xiii 42, 50; xxii 13; xliv 51; xxv 30 Luc. xiii 28. @1 etiam$ @2 cum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church