4162. `Et scrutatus est, et non invenit teraphim': quod significet quod ejus non essent, nempe quod vera illa non Labanis, constat a significatione `scrutari et non invenire'; haec in sensu externo (o)historico involvunt quod quidem Labanis essent sed abscondita, at in sensu interno, quod non ejus essent; quod `teraphim' sint vera a {1} Divino, videatur n. 4111. Quomodo haec se habent, nempe quod vera illa non boni per `Labanem' significati essent, sed affectionis veri interioris, constare potest ab illis quae supra n. 4151 dicta sunt. Ex his nunc patet quodnam arcanum in his quae de teraphim memorantur, reconditum latet. Quod per `teraphim' significentur vera ex Divino, est causa quia illi qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt {2}, variis nominibus insigniverunt Divinum seu Dominum, et hoc secundum diversa quae in effectibus apparuerunt, sicut nomine `Dei Shaddai' a tentationibus in quibus Dominus pugnat pro homine, et post quas dein benefacit, videatur n. 1992, 3667;
providentiam Ipsius ne homo ex se intret in mysteria fidei, vocarunt `cherubos,' n. 308; [3] vera Divina quae tulerunt per responsa, dixerunt `teraphim'; reliqua attributa Divina etiam singularibus nominibus vocarunt; sed qui sapientes inter illos fuerunt, per omnia illa nomina non intellexerunt quam unicum Dominum; simplices autem totidem imagines repraesentativas Divini illius sibi {3} fecerunt; et cum cultus Divinus incepit verti in idololatriam, totidem deos sibi finxerunt; inde tot idololatriae etiam inter gentiles qui numerum auxerunt: at quia antiquis temporibus Divina per nomina illa intellecta sunt, aliqua retenta sunt, sicut Shaddai, et quoque cherubi, tum teraphim, et in Verbo significantur per illa talia quae dicta sunt; quod per `teraphim' vera Divina quae ex responsis, patet apud Hosheam iii 4. @1 quae$ @2 in Antiqua Ecclesia$ @3 before totidem$