4160. `Ne succenseatur in oculis domini mei, quia non possum surgere a coram te': quod significet quod revelari non possint, constare etiam potest a serie rerum in sensu interno, proinde absque `ulteriore explicatione; `surgere' enim foret detegere, proinde revelare, vera quae per teraphim' significantur; ita `non posse surgere' significat quod revelari non possent.