Arcana Coelestia (Elliott) n. 4138

Previous Number Next Number See English 

4138. `In tympano et in cithara': quod significet quoad bonum spirituale, nempe statum in quo tunc ex proprio credidisset quod fuisset quoad bonum illud, constat ex eo quod `tympanum et cithara' praedicentur de bono, sed de bono spirituali, ut ex pluribus locis in estque charitas; bonum caeleste autem est quod vocatur bonum amoris, estque amor in Dominum; sunt bina regna Domini in caelis, unum vocatur regnum caeleste Ipsius, et in illo sunt ii qui in amore in Dominum sunt, et alterum dicitur regnum spirituale, et in illo sunt qui in charitate erga proximum sunt; haec regna distinctissima sunt sed usque in caelis unum agant; de distinctis illis regnis, seu de caelesti et spirituali, videantur quae prius multoties dicta sunt. [2] Olim in Ecclesiis adhibebantur varia genera instrumentorum musicorum, sicut tympana, nablia, tibiae, citharae, decachordia, et plura (o)alia; quaedam illorum pertinebant ad classem caelestium, quaedam autem ad classem spiritualium; haec cum nominantur in Verbo, involvunt talia, usque adeo ut inde sciri possit de quonam bono agitur, num scilicet de bono spirituali, vel (o)num de bono caelesti; tympana et citharae pertinebant ad classem spiritualium, quapropter hic dicitur quoad bonum spirituale; quod `cithara' praedicetur de spiritualibus {1}, et quod per instrumenta chordacea significentur spiritualia, sed per inflatoria caelestia, videatur n. 418-420. @1 spirituali fidei$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church