Arcana Coelestia (Elliott) n. 4126

Previous Number Next Number See English 

4126. `Et dixit ei, Cave tibi ne forte loquaris cum Jacobo a bono usque ad malum': quod significet quod nulla communicatio amplius, constat ea significatione `loqui a bono usque ad malum' quod sit loqui bonum et cogitare malum, et inde tandem loqui malum et facere malum; qui enim cogitat malum, is tandem loquitur id et facit id;

qui talis est, non amplius conjunctus est cum altero, quia cogitatio est et voluntas {1} quae conjungunt, non autem verba; in mundo quidem bonum et velit bonum; at {2} in altera vita omnis cogitatio patet, nam communicatur per quandam sphaeram, quae est sphaera spiritualis quae ab altero procedit {3} et manifestat quali animo, hoc est, quali voluntate et cogitatione est; quare secundum illam fit conjunctio: inde patet quod per haec verba, `ne loquaris a bono usque ad malum' in sensu interno significetur quod nulla communicatio amplius. @1 et voluntas est$ @2 sed$ @3 ut ita dicatur, exhalat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church