Arcana Coelestia (Elliott) n. 4116

Previous Number Next Number See English 

4116. `Et transivit fluvium': quod significet statum ubI conjunctio, constat a significatione `fluvii,' hic Euphratis, quod sit conjunctio, nempe cum Divino; quod fluvius id hic significet, est causa quia erat terminus terrae Canaanis ab illa parte, et omnes termini terrae Canaanis repraesentabant et inde significabant id quod ultimum et quod primum esset, {1} ultimum quia ibi desinebat {2}, et primum quia ibi incohabat {3}; termini enim omnes tales sunt, quod sint ultimi illis qui exeunt, et iidem primi illis qui intrant; quia Jacob nunc intrabat, erat fluvius ille terminus primus, proinde conjunctio, nempe in sensu supremo cum Divino; per terram enim Canaanem (o)significatur in sensu interno regnum caeleste Domini, n. 1607, 3481; et in sensu supremo {4} Divinum Humanum Domini, {5} n. 3038, 3705; inde patet quid hic per `transivit fluvium' significatur. Quod omnia in terra Canaane repraesentativa fuerint secundum distantias, situs, et terminos, videatur n. 1585, 3686; ita quod fluvii qui terminabant, ut fluvius Aegypti, {6} Euphrates, et Jordanes, n. 1866. @1 i nempe illorum quae sunt Regni Domini per terram enim Canaanem repraesentabatur Regnum caeleste Domini n. 1607, 3481,$ @2 desinebant$ @3 inchoabant$ @4 i significatur$ @5 i videatur$ @6 i fluvius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church