4088. `Quia vidi omne quod Laban facit tibi': quod significet proprium boni per `Laban' significati, quod non tale ut ex se, constat ex repraesentatione `Labanis' quod sit bonum medium, de qua saepius prius: quod ejus proprium non tale sit ut ex se, significatur per `vidi omne quod facit tibi'; quod haec significatio sit, patet ex intuitione rerum in sensu interno, tum ex societatibus quae in tali bono sunt, ex his enim manifeste videri potest quale illud bonum est, sunt enim societates (o)spirituum quae inserviunt pro mediis et pro communicatione, de quibus n. 4047; illae non tales sunt ut ex se et proprio multum {1} faciant sed patiantur se duci ab aliis, ita ad bonum ab angelis, et ad malum a spiritibus malis, quod etiam elucet ex historicis hic de Labane, imprimis ex illis quae sequuntur; inde patet quid intelligitur per proprium boni per `Laban' significati, quod non tale sit ut ex se. Haec quae in versibus 6-12 in sensu interno continentur, summatim explicata sunt, ex causa quia similia sunt illis de quibus in capite praecedente actum est ubi illa plenius explicata sunt {2}. @1 A d aliquid, i multum$ @2 videantur$