Arcana Coelestia (Elliott) n. 4077

Previous Number Next Number See English 

4077. `Et pater vester fefellit me, et mutavit mercedem meam decem modis': quod significet statum boni ad Se cum ex Se Ipso applicaret illa quae boni istius et plurimam mutationem {1}, constat ex significatione `patris,' hic Labanis, quod sit bonum medium, de qua prius; ex significatione `mercedis' quod sit ex Se Ipso, de qua n. 3996 3999; et ex significatione `decem modis' quod sit plurima mutatio `decem' sunt plurimum, n. 1988, et `modi' sunt mutationes; ipse status illius boni cum Dominus ex Se Ipso applicaret illa quae boni istius quod mutatus, involvitur: si nunc pro bono quod per `Labanem' significatur, concipiatur talis societas spirituum et angelorum qui in tali bono, patet quomodo se res habet; societates non facile recedunt ab illo apud quem fuerunt, sed cum is apud quem sunt, recedit, tunc indignantur, ac se gerunt similiter ac hic Laban adversus Jacobum, immo etiam si percipiunt quod aliquid bonum ei accesserit per illos, dicunt quod accesserit {2} ex illis; in indignatione enim ex malo {3} loquuntur. [2] Similiter se habet apud unumquemvis hominem qui regeneratur, quod nempe a Domino ei applicentur societates quae inserviunt {4} introducendis bonis et veris genuinis, non ex illis sed per illas; et cum is qui regeneratur, in alias societates transfertur, tunc indignantur illae quae prius ibi fuerunt; sed haec non apparent homini, quia non credit quod in societate spirituum et angelorum sit; at {5} apparent manifeste angelis; et quoque illis quibus, ex Divina Domini Misericordia, cum illis loqui datur et interesse illis sicut unus illorum; {6}exinde mihi datum est scire quod ita se res habeat. Conqueruntur valde spiritus quod homo hoc non sciat, ne quidem quod sint apud hominem, et magis adhuc quod multi negent non modo praesentiam (c)illorum, sed etiam quod infernum et {7} caelum sit; sed hoc stupiditati hominis adscribunt; cum tamen homo non minimum cogitationis nec minimum voluntatis habeat quam per influxum per illos a Domino; et quod illi sint per quos Dominus mediate regit genus humanum, et in particulari unumquemvis. @1 i ejus, as 4072$ @2 i bonum$ @3 i ita$ @4 inserviant$ @5 sed$ @6 i quoque$ @7 i quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church