4073. `Et misit Jacob et vocavit Rachelem et Leam agrum ad gregem suum': quod significet adjunctionem affectionum veri a bono per `Jacobum' nunc intellecto et applicationem tunc cum discederet, constat a repraesentatione `Jacobi' quod sit bonum naturalis, de qua saepius prius; et a repraesentatione `Rachelis et Leae' quod sint affectiones veri illi bono adjunctae, `Rachel' affectio veri interioris, et {1} `Leah' affectio veri externi, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; quod `mittere ad illos et vocare agrum ad gregem suum' sit adjungere sibi, patet; `ager' significat illa quae boni sunt, et ubi bonum, n. 2971, 3196, 3310, 3317; et `grex' ipsa bona et vera quae nunc acquisita sunt, quibus affectiones veri per `Rachelem et Leam' intellectae applicarentur, cum discederet:
`Jacob' in hoc capite repraesentat bonum Naturalis quod propius accederet ad conjunctionem cum Divino, n. 4069, quia in procinctu se separandi fuit, (o)et in separatione, a bono per `Labanem' significato, videatur de Jacobo n. 3775; repraesentationes enim se habent secundum mutationes status quoad bonum et verum, ac mutationes status secundum mutationes spirituum et angelorum qui in tali bono et vero sunt, secundum illa quae supra n. 4067 dicta sunt: [2] cum societates spirituum et angelorum quae in bono medio sunt: recedunt, tunc societates novae accedunt quae in perfectiore bono sunt; status hominis prorsus se habet secundum societates spirituum et angelorum in quorum medio est; talis est ejus voluntas et talis ejus cogitatio; sed mutationes ejus status se prorsus aliter habent cum ipse sibi societates illas adsciscit seu ipse se illis adjungit, et aliter cum societates illae adjunguntur ei a Domino; cum ipse se illis adjungit, tunc est in malo; cum autem ei adjunguntur a Domino, tunc est in bono; cum in bono, (o)tunc per societates illas influit tale bonum quale inservit ejus vitae reformationi: quae hic in sensu interno dicuntur de bono per `Jacobum' repraesentato, de affectionibus veri quae sunt `Rachel et Leah' et de applicatione harum cum discederet a bono per `Labanem' significato, se prorsus ita ad vivum cum societatibus et earum mutationibus habent; ex illis angeli percipiunt status qui apud hominem sunt, ita ejus bona et vera qualia sunt; proinde innumerabilia quae homini vix ut unum commune apparent; inde angeli sunt in ipsis causis nam societates illas {2} vident et percipiunt, homo autem in effectibus et non illas videt, sed modo obscure percipere potest per aliquas status mutationes quae sunt inde, et nihil quoad bonum et verum nisi illustretur per angelos a Domino. @1 at$ @2 ipsas societates$