Arcana Coelestia (Elliott) n. 4050

Previous Number Next Number See English 

4050. Facies quaedam supra fenestram caeruleam mihi primum apparuit, quae facies se mox recepit intus, tunc mihi visa stellula circa regionem oculi sinistri, dein stellulae plures rutilae, quae coruscabant albe; postea visi mihi sunt parietes sed non tectum, parietes modo a sinistro latere, demum quasi caelum stelliferum; et quia haec visa in loco ubi mali, putabam aliquid tetrum esse quod mihi objiceretur videndum; sed mox disparabatur paries et caelum, et apparuit puteus e quo sicut candidus nimbus {1}aut vapor prodiit; videbatur etiam tanquam aliquid exantlaretur ex puteo;

quaerebam quid illa significarent et repraesentarent; dicebatur quod repraesentatio esset infundibuli in cerebro, supra quod esset cerebrum quod significatur per caelum, et quod dein videbatur, esset illud vas quod significatur per puteum, et vocatur infundibulum, et quod nimbus seu vapor qui inde, esset lympha quae pertransit et inde exantlatur; et quod lympha illa duplicis generis esset, nempe quae mixta cum spiritibus animalibus, {2}quae inter lymphas utiles, et quae mixta cum serositatibus quae inter lymphas excrementitias: [3] ostensum mihi dein quales illi qui ad hanc provinciam pertinent, sed modo qui vilioris sortis essent; etiam quoque visi, discurrunt huc et illuc, applicant se illis quos vident, attendunt ad singula, ac quae audiunt, nuntiant aliis, ad suspiciones proclives, impatientes, irrequieti; ad imitationem illius lymphae quae inibi et fertur cis et retro; ratiocinia eo sunt fluida ibi quae repraesentant; [4] sed hi sunt mediae sortis;

at qui excrementitias lymphas ibi referunt, sunt qui spirituales veritates deducunt ad terrestria, et ibi conspurcant illas, sicut pro exemplo: qui cum audiunt aliquid de amore conjugiali, ad scortationes et adulteria applicant, et sic quae amoris conjugialis sunt, ad haec deducunt; ita in ceteris; hi antrorsum ad aliquam distantiam ad dextrum apparuerunt. Qui autem bonae sortis sunt, similes sunt illis de quibus mox supra n. 4049. @1 seu$ @2 et quae mixta cum serositatibus, illa inter lymphas utiles est, haec inter excrementitias$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church