4045. Quia correspondentia talis datur, et caelum distinctum est in plures minores caelos, et hi in adhuc minores, et ubique in societates, sunt ibi caeli qui referunt cerebrum et cerebellum in communi, ac in caelis illis qui referunt partes seu membra quae in cerebris, sicut qui referunt duram matrem, qui tenuem seu piam matrem, qui sinus, tum qui corpora et cava ibi, ut qui corpus callosum, corpora striata, glandulas minores, ventriculos, infundibulum, et sic porro; quales itaque sunt, qui unum ac alterum referunt, mihi detectum est, ut constare potest a sequentibus.