4040. Apparent in cerebro cum denudatur a cranio et a tegumentis quae circum circa sunt, circumvolutiones et gyri mirabiles, in quibus positae sunt substantiae quae corticales vocantur; ex his fibrae excurrunt quae medullam cerebri constituunt; hae fibrae procedunt inde per nervos in corpus, et ibi functiones agunt secundum cerebri nutus et arbitria; haec omnia sunt prorsus secundum formam caelestem; talis enim forma est caelis impressa a Domino, et talis inde illis quae in homine, ac imprimis ejus cerebro et cerebello.