Arcana Coelestia (Elliott) n. 4033

Previous Number Next Number See English 

4033. {1} `Et erat dein coeuntium Labani': quod significet quod illa relinquerentur, nempe coacta; `et primum coeuntium Jacobo' quod significet quod spontanea, seu quae ex libero suo, conjungerentur, constat ab illis quae mox supra n. 4029, 4032 dicta sunt: per coacta hic significantur quae non conjuncta fuerunt, nec conjungi potuerunt; et per spontanea illa quae conjuncta fuerunt, ut et talia qua conjungi potuerunt; quod etiam haec, est quia spontanea se habent secundum affectiones et earum quale. Postquam bonum quod per `Labanem et ejus gregem' significatur, illis usibus, de quibus supra, {2}inserviverat, tunc separatur; de separatione agitur in capite sequente. @1 no n. 4032 occurs in A or I$ @2 inserviverit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church