Arcana Coelestia (Elliott) n. 4013

Previous Number Next Number See English 

4013. `Accepit sibi Jacob baculum populi recentem': quod significet propriam potentiam naturalis boni, constat a significatione `baculi' quod sit potentia; et a significatione `populi' quod sit bonum naturalis, de qua sequitur: `baculus' passim nominatur in Verbo, et ubivis significat potentiam, tam ex eo quod pastores illo usi sint, potentiae exercendae causa super greges, quam quoque quia inserviebat sustentationi corporis, et quasi pro manu dextra; per `manum' enim significatur potentia, n. 878, 3387; et quia illa significatio baculi fuit, etiam reges antiquitus illo usi sunt, inde insigne regium curtus baculus et quoque sceptrum; nec solum reges illo usi sunt, sed etiam sacerdotes {1}et prophetae, ut quoque illi (t)per baculum significarent' potentiam quae illis, sicut Aharon et Moses; quare Mosi toties mandatum est ut extenderet baculum suum, et alibi ut manum, cum miracula fiebant; et hoc quia per `baculum' et per `manum' Divina potentia significabatur; ex significatione `baculi' quod sit potentia, etiam magi Aegyptii illo usi sunt cum magica miracula facerent; inde hodie magi repraesentantur per baculos in manu. [2] Ex {1}his constare potest quod per `baculos' significetur potentia: sed in lingua originali, baculi qui pastoribus, et qui regibus, tum qui sacerdotibus et prophetis, alia {3}voce exprimuntur; hic voce qua exprimitur baculus viatorum, tum quoque pastorum, ut constare potest ex locis alibi, ut Gen. xxxii 11; Exod. xii 11; 1 Sam. xvii 40, 43; Zach. xi, 7, 10; hic quidem baculus non nominatur sicut sustentans manum, sed sicut virga excisa ab arbore, nempe `a populo, corylo, et platano,' ad ponendum in potatoriis ante facies gregis, sed usque {4}ejusdem significationis est; per illum enim in sensu interno potentia naturalis boni, et inde naturalium veritatum, describitur. [3] Quod `populum' attinet, ex qua baculus factus, sciendum quod arbores in genere significent perceptiones et cognitiones, perceptiones cum praedicantur de caelesti homine, at cognitiones cum de spirituali, videatur n. 103, 2163, 2682, 2722, 2972; inde arbores in specie significant bona et vera, nam haec sunt perceptionum et cognitionum; quaedam species arborum bona et vera interiora quae sunt spiritualis hominis, ut olivae et vites, quaedam species bona et vera exteriora quae sunt naturalis hominis, ut `populus, corylus, {5}platanus'; et quia antiquitus unaquaevis arbor aliquam speciem boni et veri significabat, inde in lucis cultus fuit secundum arborum species, n. 2722 {6}populus, quae hic nominatur, est populus alba, ita dicta ab {7}albedine, e qua derivatio; inde erat quod per `populum' significatum fuerit bonum quod ex vero, seu quod idem, bonum veri, ut quoque apud Hosheam iv 13, sed hic falsificatum. @1 i ut$ @2 quibus$ @3 baculus here (Gen. xxx 37-41) translates Heb maqqel. Moses' rod is matteh, sceptre is shebet, the staff for bearing temple furniture is bad, staff as a support is misheneth.$ @4 quis eadem vox$ @5 i et$ @6 Heb. libneh$ @7 Heb. libnah$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church