Arcana Coelestia (Elliott) n. 4002

Previous Number Next Number See English 

4002. `Furatum illud a me': quod significet quod illius non esset, constare potest absque explicatione: durius quidem hoc sonat in sensu litterae, sed cum expressio illa versus caelum transit, durum illud abstergitur, et fit lene et mite; sicut etiam apud Matthaeum, Vigilate, quia non scitis qua hora Dominus vester venturus est; illud cognoscite, si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam, xxiv 42, 43:

apud Johannem, Nisi evigilaveris, veniam super te sicut fur, et non cognosces qua hora venturus sim super te, Apoc. iii 3:

apud eundem, Ecce vento sicut beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, Apoc. xvi 15;

de Domino, ubi `sicut fur' non aliud significat quam inopinato et inexspectato. `Furari' in sensu interno est vindicare sibi id quod Domini est, nempe bonum et verum, et quia in principio regenerationis id omnes faciunt, et id primus innocentiae status est, videatur mox supra n. 4001, ideo mitior vox est quam sonat in littera; proinde quod `furatum illud a me' significet quod illius non esset.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church