3997. `Et respondebit mihi justitia mea': quod significet sanctitatem Divinam quae Ipsi, constat ex significatione `justitiae' quod praedicetur de bono, de qua n. 612, 2235; cum autem dicitur de Domino, ut hic, est sanctitas Divina, nam omne bonum spirituale et caeleste procedit a Divino Sancto Domini.