Arcana Coelestia (Elliott) n. 3994

Previous Number Next Number See English 

3994. `Et omne pecus nigrum in agnis': quod significet proprium innocentiae quod est boni per `Labanem' significati, constat a significatione `nigri' quod sit proprium, de qua mox supra n. 3993;

et a significatione {1}`agni' quod sit' innocentia, de qua sequitur. Cum proprio innocentiae, quod significatur per `nigrum in agnis,' ita se habet: in omni bono erit innocentia ut sit bonum;

charitas absque innocentia non est charitas, minus adhuc amor in Dominum, quapropter innocentia est ipsum essentiale amoris et charitatis, proinde boni; proprium innocentiae est quod sciatur, agnoscatur et credatur, non ore sed corde, quod nihil nisi malum sit a se, et omne bonum a Domino; proinde quod proprium ejus non nisi quam nigrum sit, nempe tam proprium voluntarium quod est malum, quam proprium intellectuale quod est falsum; cum homo in hac confessione et fide ex corde est, tunc influit Dominus cum bono et vero, et insinuat ei proprium caeleste, quod est candidum et splendens; nusquam aliquis in vera humiliatione potest esse nisi sit in illa agnitione et fide ex corde, nam tunc in sui annihilatione est, immo in sui aversatione, et {2}sic in absentia a se, ita tunc est in statu recipiendi Divinum Domini; inde est quod Dominus cum bono influat in cor humile et contritum; [2] tale est proprium innocentiae quod hic significatur per `nigrum in agnis,' quod Jacobus sibi elegit, at `album in agnis' est meritum quod ponitur in bonis quod `album' sit meritum, supra n. 3993 dictum est; hoc non elegi Jacobus, quia innocentiae contrariatur, qui enim meritum ponit in bonis, is agnoscit et credit quod omne bonum sit a semet, nam in bonis quae facit, se spectat non Dominum, inde retributionem postulat ex merito; quare etiam talis contemnit alios prae se, immo etiam condemnat, proinde tantum recedit ab ordine caelesti, hoc est, a bono et vero. Exinde constare potest quod charitas erga proximum et amor in Dominum nusquam dabiles sint nisi eis insit innocentia consequenter quod nemo nisi ei aliquid innocentiae sit, venire possit in caelum, secundum Domini verba, Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei ut infans, non ingredietur in illud, Marc. x 15; Luc. xviii 17;

per `infantem' hic et alibi in Verbo significatur innocentia;

videantur quae prius de his dicta sunt, nempe quod infantia non sit innocentia: sed quod innocentia habitet in sapientia, n. 2305, (x)3494; qualis innocentia infantiae, et qualis innocentia sapientiae, n. 2306, 3183; tum quale proprium innocentia et charitate a Domino vivificatum, n. 154; quod innocentia faciat ut bonum sit bonum, n. 2526, 2780. [3] Quod `agni' significent innocentiam, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec {3}in fidem licet afferre; apud Esaiam, Commorabitur lupus cum {4}agno, et pardus cum haedo cubabit, et vitulus et leo juvenis, et bos una, et puer parvus ducet (c)eos: xi 6;

ibi de regno Domini, ac de statu pacis et innocentiae ibi; `lupus' pro illis qui contra innocentiam sunt, `agnus' pro illis qui in innocentia; similiter alibi apud eundem, Lupus et {5}agnus pascent simul, et leo sicut bos comedet paleam, et serpenti pulvis panis ejus; non malefacient, et non perdent in toto monte sanctitatis Meae, lxv 25;

`lupus' ut supra, pro illis qui contra innocentiam, et `agnus' pro illis qui in innocentia: quia lupus et agnus opposita sunt, etiam Dominus ad septuaginta quos emisit, dixit, apud Lucam, Ecce Ego mitto vos sicut {6}agnos in medium luporum, x 3:

apud Mosen, Sugere facit illum mel e rupe, et oleum e saxo petrae, butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe {7}agnorum et arietum, filiorum Bashanis, Deut. xxxii 13, 14;

ibi in sensu interno de caelestibus Ecclesiae Antiquae; `adeps agnorum' pro charitate innocentiae. [4] Agni in lingua originali per varia nomina exprimuntur, et per illa diversi {8}gradus innocentiae significantur, nam, ut dictam, in omni bono erit innocentia ut sit bonum, et inde quoque in vero, {9}hic agni exprimuntur per {10}vocem per quam etiam oves, sicut {11} Lev. i 10; iii 7; v 6; xvii 3; xxii 19; Num. xviii 17, et est innocentia fidei quae est charitatis quae significatur: per alias voces alibi, ut apud Esaiam, Mittite {7}agnum dominatoris terrae de petra versus desertum ad montem filiae Zionis, xvi 1;

adhuc {12}per aliam vocem apud eundem, Dominus Jehovih in robusto venit, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi;... sicut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget {13}agnos, et in sinu suo portabit, lactentes ducet, xl 9, 10, (11);

`in brachium colligere agnos et in sinu portare' pro illos qui sunt in charitate in qua innocentia: [5] apud Johannem, Jesus manifestatus Petro dixit, Simon Jona amasne Me plus quam hos? dicit Ipsi, Immo Domine, Tu scis quod amem Te, dicit illi, Pasce {14}agnos meos: dicit illi iterum, Simon Jona, amasne Me, dicit Ipsi, Immo Domine, tu scis quod amem Te;

dicit illi, Pasce oves meas, xxi 15, 16;

per `Petrum,' hic ut alibi, significatur fides, videatur Praefatio ad cap. xviii, et Praefatio ad cap. xxii Gen. et n. 3750, et quia fides non est fides nisi sit ex charitate erga proximum, et sic ex amore in Dominum, nec charitas et amor est charitas et amor nisi sit ex innocentia, inde est quod Dominus primum interroget num amet se, hoc est, num amor sit in fide, et dein dicit, `Pasce agnos meos,' hoc est, illos qui in innocentia sunt; et dein post eandem interrogationem dicit, `Pasce oves meas,' hoc est, illos qui in charitate. [6] Quia Dominus est ipsa innocentia, quae est in regno Ipsius, nam ab Ipso omne innocentiae est, inde vocatur Dominus {15}`Agnus,' ut apud Johannem, Postridie vidit Johannes Baptista Jesum venientem ad illum, et dixit, Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi, i 29, 36:

et in Apocalypsi Cum {16}Agno pugnabunt, sed Agnus vincet illos, quia Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum Ipso vocati et electi, xvii 14;

et praeterea alibi in Apocalypsi, ut v 6; vi 1, 16; vii 9, 14, 17;

xii 11; xiii 8; xiv 1, 4; xix 7, 9; xxi 22, 23 (x)27; xxii 1, 3. Quod agnus paschalis sit Dominus in supremo sensu, notum est, `Pascha' enim significabat glorificationem Domini, hoc est, induitionem Divini {17}quoad Humanum, et in sensu repraesentativo significat regenerationem hominis; et `agnus paschalis' id quod essentiale regenerationis est, nempe innocentiam; nemo enim regenerari potest nisi per charitatem in qua innocentia. [7] Quia innocentia est primarium in regno Domini, et est ipsum caeleste ibi, et sacrificia et holocausta repraesentabant (t)spiritualia et caelestia regni Domini, ideo ipsum essentiale regni Ipsius quod est innocentia, repraesentabatur per `agnos'; quare holocaustum juge seu quotidianum fiebat ex agnis, uno in mane, et altero inter vesperas, {18}Exod. xxix 37-39; Num. xxviii 3, 4, et duplum diebus sabbati, Num. xxviii 9, 10; et per adhuc plures agnos in statis festis, Lev. xxiii 12; Num. xxviii 11, 14, 19, 27; xxix i ad fin. Quod puerpera post exactos dies munditiae, in holocaustum offerret agnum {19}, et pullum columbae aut turturem, Lev. xii 6, erat ut significaretur effectus amoris conjugialis, qui, nempe amor conjugialis, quod sit innocentia, videatur n. 2736, et quia per `infantes' innocentia significatur. @1 agnorum quod sint$ @2 quasi in absentia$ @3 A d in fidem$ @4 Heb (kebes)$ @5 Heb (taleh)$ @6 Gk. (aren)$ @7 Heb (kar)$ @8 status$ @9 i.e. in Gen. xxx 32$ @10 Heb (keseb) and (kisbah)$ @11 i etiam$ @12 alia voce$ @13 Heb (telaim)$ @14 Gk. (arnion)$ @15 Gk. (amnos)$ @16 In Apoc. (arnion) occurs always for `lamb'.$ @17 i etiam$ @18 Heb (kebes) in all these refs.$ @19 i anniculum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church