Arcana Coelestia (Elliott) n. 3988

Previous Number Next Number See English 

3988. Vers. 31-33. Et dixit, Quid dabo tibi? et dixit Jacob, Non dabis mihi quicquam, si facis mihi verbum hoc; revertar, pascam, gregem tuum custodiam. Transibo per omnem gregem tuum hodie, removendo abinde omne pecus punctatum et maculosum, et omne pecus nigrum in agnis, et maculosum et punctatum in capris, et erit merces mea. Et respondebit mihi justitia mea in die crastino, quia venis super mercedem meam coram te, omne quod non est illud punctatum et maculosum in capris, et nigrum in agnis, furatum illud cum me. `Dixit, Quid dabo tibi?' significat cognitionem: `et dixit Jacob' significat responsum: `Non dabis mihi quicquam, si facias mihi verbum hoc' significat quod ex parte boni quod ex vero adducetur: `revertar, pascam, gregem tuum custodiam' significat quod bonum per Labanem significatum adhibendum usui: `transibo per omnem gregem tuum hodie' significat quod percipit omne bonum quale est: `removendo abinde omne pecus punctatum et maculosum' significat quod separabitur omne bonum et verum quod ejus, cum quo mixtum malum quod est `punctatum, et cum quo mixtum falsum quod est `maculosum': `et omne pecus nigrum in agnis' significat proprium innocentiae, quod est boni per Labanem significati: `et maculosum et punctatum in capris' significat quod dein suum erit omne bonum veri, in quo mixtum falsum et malum: `et erit merces mea' significat quod a semet: `et respondebit mihi justitia mea' significat sanctitatem Divinam quae ipsi: `in die crastino' significat in aeternum: `quia venis super mercedem meam coram te' significat proprium ipsius: `omne quod non est illud punctatum et maculosum in capris' significat quod non ex bono per Labanem intellecto est mixtum malo et falso in veri bonis: `et nigrum in agnis' significat statum innocentiae primum: `furatum illud a me significat quod ipsius non esset.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church