3960. `Et dixit Leah, Dotavit me Deus me dote bona, vice hac cohabitabit mihi vir meus, quia peperi illi sex filios': quod significet in sensu supremo Ipsum Divinum Domini et Divinum Humanum Ipsius, in sensu interno conjugium caeleste, in externo amorem conjugialem, constat ex significatione `cohabitare,' et quoque ex reliquis verbis quae Leah tunc locuta: quod `cohabitare seu cohabitatio' sit in supremo sensu Ipsum Divinum Domini et Divinum Humanum Ipsius, est quia Ipsum Divinum quod Pater vocatur, est in Divino Humano quod Filius Dei dicitur, mutuo et vicissim, secundum Ipsius Domini verba apud Johannem, Jesus dixit,... Philippe, qui vidit me, vidit Patrem,... credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, xiv 9-11; x 38;
quod haec unio sit ipsum Conjugium Divinum, videatur n. 3211, 3952;
estque unio illa non cohabitatio, sed {1}per cohabitationem in sensu litterae exprimitur; quae enim unum sunt, sicut duo sistuntur in sensu litterae, prout etiam Pater et Filius, immo ut tres, ut Pater, Filius et Spiritus Sanctus, et hoc ob plures causas, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi. [2] Quod `cohabitare seu cohabitatio' in sensu interno sit conjugium caeleste, inde est, nam ex Conjugio Divino, quod est unio Patris et Filii, seu Ipsius Divini Domini cum Divino Humano Ipsius, existit conjugium caeleste;
conjugium caeleste est quod regnum Domini vocatur et quoque caelum, et hoc quia existit (c)a Conjugio Divino, quod est Dominus {2}; hoc nunc est quod in sensu interno significatur per `cohabitationem,' inde quoque caelum vocatur habitaculum Dei, ut apud Esaiam, Prospice (c)a caelis, et vide ex habitaculo sanctitatis Tuae, et decoris Tui; ubi zelus Tuus, et virtutes Tuae? commotio viscerum Tuorum, et miserationes Tuae ad me, se continuerunt, lxiii 15;
`habitaculum sanctitatis' pro regno caelesti et `habitaculum decoris' pro regno spirituali; habitaculum ibi est ex eadem voce, ex qua hic cohabitare et Zebulun. [3] Quod `cohabitare seu cohabitatio' in sensu externo sit amor conjugialis, est quia omnis genuinus amor conjugialis non aliunde existit quam (c)ex conjugio caelesti quod est boni et veri, {3}et hoc a Conjugio Divino, quod est Dominus quoad Ipsum Divinum Ipsius et Divinum Humanum;
videantur quae de his prius dicta sunt, quod nempe conjugium caeleste sit ex Divino Bono quod in Domino, et a Divino Vero quod ab Ipso, n. 2508, 2618, 2803, 3132 quod inde amor conjugialis, n. 2728, 2729 quod qui in genuino amore conjugiali (c)sunt, in intimis vitae cohabitent, n. 2732; ita {4}in amore boni et veri, nam haec sunt intima vitae: quod amor conjugialis sit fundamentalis omnium amorum, n. 2737, 2738, 2739 quod conjugium boni et veri sit in caelo, in Ecclesia, apud unumquemvis ibi, in singulis naturae, n. 718, 747, 917, 1432, 2173, 2516, 2712, 2758: quod in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2516, 2712, ita in supremo sensu Ipse Dominus: {5}quod per Jesum Christum significetur Conjugium Divinum, n. 3004. [4] Haec sunt quae significantur non solum per `cohabitare,' seu per haec verba `vice hac cohabitabit mihi vir meus', sed etiam per illa quae praecedunt `dotavit me Deus me dote bona', sed per illa significatur verum boni, per haec autem bonum veri, utrumque enim facit conjugium caeleste: et quia hoc est conclusio, dicitur `quia peperi illi sex filios,' `sex' enim hic significant simile ac duodecim, nempe omnia fidei et amoris;
numerus dimidius (c)et duplus ejusdem significationis est in Verbo quando de simili re agitur. @1 unio illa in sensu interno per cohabitationem$ @2 i inde vocatur Regnum Domini aut caelum conjugium caeleste, et hoc ex conjugio boni et veri, ac veri et boni, quod ibi a Domino$ @3 i ut dictum$ @4 i quoque$ @5 nam per Jesum Christum significatur; n. 3004 implies per nomina Jesum Christum$