Arcana Coelestia (Elliott) n. 394

Previous Number Next Number See English 

394. Nunc quia hoc praevisum et provisum est ne humanum genus aeterna morte periret, dicitur hic quod 'nemo violaret Cainum,' per quem significatur fides separata; et quod 'signum ei impositum,' hoc est, quod Dominus distinxerit illam singulari modo ut conservaretur: haec sunt arcana nusquam adhuc detecta; et sunt quae intellecta sunt a Domino, per illa quae locutus est de conjugio et de eunuchis apud Matthaeum, Sunt eunuchi, qui ex utero matris nati sunt sic: et sunt eunuchi, qui eunuchi facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi qui eunuchos fecerunt seipsos, propter regnum Dei; qui potest capere, ille capiat, xix 12;

'eunuchi' dicuntur qui in conjugio caelesti; 'ab utero nati' qui sicut angeli caelestes; 'facti ab hominibus' qui sicut angeli spirituales; 'qui seipsos fecerunt' sicut angelici spiritus, qui non ita ex charitate sed ex oboedientia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church