Arcana Coelestia (Elliott) n. 3935

Previous Number Next Number See English 

3935. `Et vocavit nomen ejus Gad': quod significet quale ejus, constat a significatione `nominis' et `vocare nomen' quod sit quale, de qua supra; ipsum quale significatur per `ad,' nempe quale boni fidei et quale operum; per quale significatur omne id quod usquam inest, hic bono fidei et operibus, et sunt innumerabilia, nam apud unumquemvis est quale varium; et est quoque contrarium apud illos qui non in bono fidei sunt, ita non in bonis operibus;

hoc quale etiam significatur per Gad, cum is in opposito sensu nominatur. Bonum fidei quod est interni hominis, et bona opera quae sunt externi hominis, {1}quae correspondent, ut supra ostensum, est tertium medium commune, quod agnoscendum fide et actu antequam homo intrare potest in regnum Domini, hoc est, per regenerationem fieri Ecclesia. @1 et correspondent bono fidei$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church