Arcana Coelestia (Elliott) n. 3927

Previous Number Next Number See English 

3927. `Et dixit Rachel, Luctationibus Dei luctata sum cum sorore mea, etiam valui': quod significet in supremo sensu propriam Potentiam, in interno tentationem in qua vincit, in externo resistentiam a naturali homine, constat a significatione `luctationum Dei' et `luctari' quod sint tentationes; tentationes enim non aliud sunt quam luctationes interni hominis cum externo, seu spiritualis hominis cum naturali, uterque enim dominari videt, et cum agitur de dominio, fit pugna, quae hic est luctatio; quod `valere' sit vincere, constat absque explicatione. [2] Quod illa verba in sensu supremo significent propriam Potentiam, est quia Dominus omnes tentationes, cum fuit {1}in mundo et in humano ibi, ex propria potentia sustinuit, et ex propria potentia vicit, secus ac omnis homo, qui nusquam ex propria potentia aliquam tentationem spiritualem sustinet et in illa vincit, sed Dominus apud illum;

{2}at videantur quae de his prius dicta et ostensa sunt, nempe quod Dominus prae aliis gravissimas tentationes sustinuerit, n. 1663, 1668, 1690, 1737, 1787, 1789, 1812, 1813, 1815, 1820, 2776, 2786, 2795, 2813, 2816, 3318; quod Dominus ex propria Potentia pugnaverit et vicerit, n. {3}1616, 1692, 1813, 1815, et quod Dominus solus apud hominem pugnet, n. 1692. [3] Quod in sensu interno `luctationes Dei' et `valere' sint tentationes in quibus {4}homo vincit, constat ab illis quae mox supra dicta sunt: quod autem in sensu externo sit resistentia a naturali homine, est quia omnis tentatio non aliud est; agitur enim in tentationibus spiritualibus, ut dictum, de dominio, quis nempe potestatem habebit, num homo internus aut num externus, seu quod idem, num spiritualis {5}aut num naturalis, sunt enim inter se oppositi, n. 3913; cum enim homo in tentationibus est, tunc internus seu spiritualis ejus homo a Domino per angelos regitur, sed externus seu naturalis per spiritus infernales; pugna inter illos est quae sicut tentatio percipitur apud hominem: cum homo talis est et fide et vita, ut regenerari possit, tunc in tentationibus {6}vincit, at cum talis est ut non regenerari possit, tunc in tentationibus succumbit: quod resistentia a naturali homine sit, significatur per verba quod `luctata sit cum sorore sua, per `Leam' enim, quae hic est soror, {7}significatur affectio externi hominis, per `Rachelem' autem affectio interni, n. 3793, 3819. @1 A had in Humano altered to in mundo them back to Humano. I repeats omnes tentationes after ibi$ @2 sed$ @3 1661 seems more appropriate$ @4 indecipherable, perhaps is$ @5 vel$ @6 vincet I$ @7 repraesentatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church