Arcana Coelestia (Elliott) n. 3915

Previous Number Next Number See English 

3915. `Et pariat super genua mea': quod significet agnitionem affectione interioris veri, ex qua conjunctio, constat ex significatione `parere' quod sit agnoscere fide tum actu, de qua supra n. 3905; et ex significatione `genuum' seu femorum quod sint illa quae amoris conjugialis sunt, de qua n. 3021, ita quae sunt conjunctionis veri quod fidei et boni quod amoris, nam haec conjunctio est ipsum conjugiale in regno Domini; ita `parere super genua mea' significat agnitionem veri interioris quod per `Rachelem' repraesentatur. Quod apud antiquos agnoscerentur filii et filiae pro legitimis qui nascebantur ab ancillis ex consensu uxoris, utque agnoscerentur, parerent super genua illorum, derivatum fuit ab Antiqua Ecclesia, cujus cultus constabat in ritualibus quae repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium erant; in illa, nempe Ecclesia, quia `parere' significabat agnitionem veri, et `genua' amorem conjugialem, ita conjunctionem boni et veri ex affectione, tale rituale acceptum fuit cum uxor sterilis esset, ne repraesentaret mortuos qui ad vitam non resurgunt; secundum illa quae mox supra n. 3908 dicta sunt. [2] Per {1}illa verba in sensu interno significatur alter gradus {2}affirmationis seu agnitionis, qui est ex affectione, affectio enim inerit agnitioni seu {3}affirmationi ut fiat conjunctio, omnis enim conjunctio fit per affectionem, nam absque affectione vera non vitam habent; (m)sicut pro exemplo: scire haec vera quod proximus amandus, et quod in eo charitas consistat, et in hac vita spiritualis, est nude scientia, nisi affectio sit, hoc est, nisi hoc velit ex corde; absque affectione vera haec non vivunt, sed utcumque illa scit, usque non amat proximum, sed se prae illo, ac in vita naturali est, non in spirituali; affectio naturalis est quae dominatur super affectione spirituali, et quamdiu affectio naturalis dominatur, homo vocatur mortuus, nam vitam contrariam vitae caelesti {4}habet; est vita caelestis ipsissima vita.(n) @1 haec$ @2 confirmationis$ @3 A alters con to af$ @4 quae est ipsa vita, habet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church