3908. `Et si non, mortua ego': quod significet quod sic non resurgeret, constat ex significatione `mori' quod sit non resurgere in vitam; uxores antiquis temporibus se dicebant mortuas, cum non filium seu filiam parerent, et quoque se ut tales credebant; quia nulla sui memoria seu quasi vita, in posteritate relicta maneret;
sed quod tales se dicerent et crederent, erat quidem ob causas in mundo; sed quia omnis causa existit a causa priore se, ita omne causae in mundo naturali a causa in mundo spirituali, ita etiam haec; causa in mundo spirituali erat ex conjugio caelesti boni et veri, in quo partus non alii sunt quam vera fidei et bona charitatis, illa et haec ibi sunt filii et filiae, et quoque per filios et filias in Verbo significantur, {1}is cui illi partus, nempe vera fidei et bona charitatis, non sunt, quasi mortuus est,' hoc est, inter mortuos qui non resurgunt, nempe ad vitam seu caelum; inde constare potest quid per illa verba Rachelis `si non, mortua ego' significatur. @1 qui partus nempe vera fidei et bona charitatis si non sint, quasi mortui sunt$