3892. Ab antiquissimis qui caelestes homines fuerunt, et prae reliqui in amore in Dominam, informatus sum quod illi non respirationem externam qualem posteri illorum, sed internam habuerint, et quod respiraverint cur angelis cum quibus in consortio fuerunt, ex causa quia in caelesti amore fuerunt informatus etiam quod status eorum respirationis se habuerint prorsus secundum status amoris eorum et inde fidei, de quibus videantur quae prius n. 608, 805, 1118-1120 relata sunt.