3890. Prius aliquoties dictum est quod caelum seu Maximus Homo in innumerabiles societates distinctum sit, et in genere in totidem quot sunt organa et viscera in corpore, et quod singulae societates ad unum illorum pertineant, n. 3745; tum quod societates, tametsi innumerabiles sunt et variae, usque unum agant, sicut omnia quae in corpore {1}, tametsi varia sunt unum, societates quae inibi {2} ad cordis provinciam pertinent, caelestes societates sunt, et sunt in medio seu in intimis; quae autem ad pulmonum provinciam inibi pertinent, spirituales sunt, et sunt circumcirca et in exterioribus; influxus a Domino est per caelestes in spirituales, seu per mediam in circuitus, hoc est, per intima ad exteriora; hoc inde est quia Dominus per amorem seu misericordiam influit {3}, inde omne caeleste quod in regno Ipsius, et per amorem seu misericordiam in bonum fidei, inde omne spirituale quod in regno Ipsius, et hoc cum ineffabili varietate, sed varietas non existit ex influxu, sed e receptione. @1 homine$ @2 A d inibi, i in unoquovis$