3888. Bina illa regna sistuntur in homine per bina illa regna quae apud illum, nempe per regnum voluntatis et per regnum intellectus, quae bina constituunt hominis mentem, immo ipsum hominem; voluntas est cui correspondet pulsus cordis, et intellectus est cui correspondet respiratio pulmonis; inde quoque est quod in corpore hominis etiam sint bina regna, nempe cordis et pulmonum; qui hoc arcanum novit, etiam nosse potest quomodo se habet cum influxu voluntatis in intellectum, ac intellectus in voluntatem, consequenter cum influxu boni amoris in verum fidei, et reciproce, ita quomodo se habet cum regeneratione hominis; sed qui in ideis corporeis solum sunt, hoc est, qui in voluntate mali et intellectu falsi, haec non capere possunt, ii enim de spiritualibus et caelestibus non aliter cogitare possunt quam sensualiter et corporee, proinde non nisi quam ex caligine de illis quae sunt lucis caelestis seu veri fidei, et ex frigore de illis quae sunt flammae caelestis seu boni amoris, utrumque, nempe caligo illa et frigus illud, exstinguit adeo caelestia et spiritualia ut appareant eis sicut nulla.