Arcana Coelestia (Elliott) n. 3886

Previous Number Next Number See English 

3886. Sed sciendum quod variationes quoad pulsus et quoad respirationes in caelis{1} sint multiplices, et quod tot sint quot societates {2}, se enim ibi habent secundum status eorum cogitationis et affectionis, et hi secundum status fidei et amoris;

sed communis pulsus et communis respiratio se habet sicut supra dictum est. Quondam etiam observare dabatur cardiacos pulsus eorum, qui ab occipitii provincia erant, et singillatim pulsus caelestium ibi, (c)et singillatim pulsus spiritualium ibi;

caelestium erant taciti et lenes, spiritualium autem fortes et vibratorii; momenta pulsus caelestium ibi erant ad spiritualium ut quinque {3} ad duo; influit enim pulsus caelestium in pulsum spiritualium et sic exit et transit in naturam. Et quod mirabile, angelorum caelestium sermo non auditur ab angelis spiritualibus, sed percipitur sub specie {4} pulsus cordis et id ex causa quia sermo angelorum caelestium non intelligibilis est angelis spiritualibus, fit enim ille {5} per affectiones quae sunt amoris {6}, at spiritualium per ideas intellectuales, videatur n. 1647, 1759, 2157, 3343; et illae pertinent ad cordis provinciam, hac autem ad pulmonum. @1 caelo$ @2 i ibi$ @3 It is interesting to note that this ratio is also that of the sun's attractive force as compared with the moon's at the earth's surface.$ @4 sicut species$ @5 quia$ @6 i fit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church