3861. `Et vocavit nomen ejus Reuben': quod significet quale ejus quod describitur, constat ex significatione `nominis' et `vocare nomen' quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; ipsum quale describitur per `quod vidit Jehovah afflictionem meam, et nunc amabit me vir meus,' quae sunt Reuben;
quod nomina in Verbo omnia significent res, saepius ostensum est, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888; et quod nomina apud antiquos significativa status inderentur, n. 340, 1946, 2643, 3422; quod hic nomina omnium filiorum Jacobi significent Ecclesiae universalia, videbitur; ipsum universale etiam inditum est cujusvis nomini;
{1}sed quodnam universale, nusquam aliquis scire potest nisi sciat quid voces ex quibus quisque vocatus, in sensu interno involvunt, sicut quid in sensu interno `vidit,' ex qua voce Reuben vocatus est, quid `exaudivit,' ex qua voce Shimeon, quid `adhaesit' ex qua Levi, et quid `confiteri' ex qua Jehudas, et porro ex quibus reliqui. @1 sed quodnam universale sit, nusquam aliquis scire potest, nisi sciat quid significatio vocis, ex qua quisque vocatus, in sensu interno sit; ut quid in sensu interno vidit, ex qua voce Reuben vocatus est, quid audiverit, ex qua voce Schimeon, quid adhaesit, ex qua Levi et quid confiteri, ex qua Jehudas, et porro ex qua reliqui; ut illi qui Verbum secundum sensum internum percipiunt, id scirent, ideo ubivis dictum et explicatum est, ex qua origine esset nomen cujusvis.$