Arcana Coelestia (Elliott) n. 386

Previous Number Next Number See English 

386. Quod 'ejici desuper faciebus humi' significet separari ab omni vero Ecclesiae, constat ex significatione 'humi,' quae in genuino sensu est Ecclesia, seu homo Ecclesiae, inde quicquid profitetur Ecclesia, sicut prius dictum; ex subjecto fit praedicatio; quare etiam qui profitetur male fidem, seu schisma aut haeresin, quoque vocatur 'humus': 'a faciebus humi ejici {1} ' itaque hic est non amplius esse in vero Ecclesiae. @ 1 dejici I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church