Arcana Coelestia (Elliott) n. 3845

Previous Number Next Number See English 

3845. `Imple septimanam hanc': quod significet adhuc studii successionem, constat a significatione `implere' quod hic {1}sit servire seu implere serviendo, ita quod sit studium, de qua n. 3824; et a significatione `septimanae' quod sit status et quoque integra periodus, de qua n. 728, 2044, hic itaque status et periodus sequens, proinde successivum; se habet eum significatione `septimanae' sicut cum significatione mensis, de qua n. 3814, quod cum in singulari nominatur, sit finis status prioris et principium status sequentis, ita status novus, quem implere est a principio ad finem; quod `septimana,' sicut omnia tempora in specie, sit status et quoque periodus, est quia omnes status etiam suas periodos habent, hoc est, suum principium, successivum et finem, {1}ast haec non ut tempora percipiuntur in altera vita, sed ut status et eorum volutiones. Hic manifeste patet quid per `septimanam' ab antiquis intellectum sit, nempe in proprio sensu omnis periodus distincta in septem, sive dierum fuerit, sive annorum, sive saeculorum, ita sive magna fuerit sive parva, hic quod sit periodus septem annorum, patet; et quia `septem' apud illos significabant sanctum, {2}n. 84-87, 395, 433, 716, 881, `septimana' inde significabat sanctam periodum, et quoque sanctum periodi. @1 est$ @2 at$ @3 i videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church