3827. `Et fuerunt in oculis ejus sicut dies aliqui in amando illo eam: quod significet statum amoris, quod nempe absque taedio, constat ex significatione `esse in oculis ejus' quod sit ita apparere; ex significatione `dierum' quod sint status, de qua n. 893, 2788, 3462, 3785; inde `sicut dies aliqui in amando illo eam' est status amoris; cum homo est in statu amoris seu affectionis caelestis, tunc est in statu angelico, nempe non quasi in tempore, si non affectioni illi inest impatientia, haec enim est affectio corporea, in qua quantum est homo, tantum est in tempore, sed quantum non simul in {1}illa, tantum non est in tempore; hoc patet in quadam imagine a jucundis et laetis quae sunt affectionis seu amoris, quod cum homo in his est, non appareat ei tempus, est enim in interno homine tunc; per affectionem genuini amoris abstrahitur homo a corporeis et mundanis, nam elevatur mens ejus {2}versus caelum, ita abstrahitur ab illis quae sunt temporis; tempus enim apparens quid {3}est ex reflexione super illa quae non affectionis seu amoris sunt, ita quae taedii {5}; inde etiam patet quid significat quod `septem anni fuerint in oculis ejus sicut dies aliqui in amando illo eam.' @1 hac$ @2 ad$ @3 before apparens$ @4 i sunt$