Arcana Coelestia (Elliott) n. 3814

Previous Number Next Number See English 

3814. `Et habitavit cum eo mensem dierum': quod significet vitae statum novum, constat a significatione `habitare' quod sit vita, de qua n. 1293, 3384, 3613; et ex significatione `mensis dierum' quod sit status novus; quod omnia tempora sint status, videatur n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3404, ita anni, menses et dies; quales autem status significent, constat ex numeris (c)eis appositis; cum autem in singulari dicitur annus, mensis aut dies, significatur integer status, ita finis prioris et principium sequentis, ut quoque in explicationibus passim ostensum; hic itaque per `mensem' finis prioris status et principium sequentis, ita status novus; ut quoque alibi in Verbo, ut apud Esaiam, Tandem fiet de mense in mensem suum, et de sabbato in sabbatum, veniet omnis caro ad incurvandum se coram Me, dixit Jehovah, lxvi 23:

apud Johannem, Ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem e throno Dei et Agni; in medio plateae ejus et fluvii hinc et illinc arbor vitae faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum suum, Apoc. xxii 1, 2;

`juxta mensem quemvis reddens fructum suum' pro novo semper statu quoad boni receptionem, et inde exercitium: apud Mosen, Recense filios Levi, juxta domum patris eorum, et juxta familias eorum, omnem masculum, a filio mensis et supra recensebis illos....Recense omnem primogenitum masculum filiorum Israelis a filio mensis et supra, et tolle numerum nominum eorum, Num. {1}iii 15, 40;

quia finis prioris status et principium sequentis, [2]seu novus status, per `mensem' significabatur, mandatum est ut recensio eorum fieret `a filio mensis et supra': apud eundem, Si videris in captivitate mulierem pulchram forma, et desideraveris illam, ut accipias tibi in uxorem, ...removebit vestem captivitatis suae desuper se, et sedebit in domo tua, et deflebit patrem suum, et matrem suam mense dierum, ...postea intrabis ad illam, et cognosces illam, et erit tibi in uxorem, Deut. xxi 11, 13;

hic manifeste `mensis dierum' pro fine status prioris et principio sequentis seu novi. @1 AI have Num. xi 18, 19, 20, but this refers, not to the sons of Levi but to the eating of quails `not for one day...but for a whole month.'$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church