Arcana Coelestia (Elliott) n. 3809

Previous Number Next Number See English 

3809. `Et adduxit eum ad domum suam': quod significet ad conjunctionem, constat a significatione `adducere ad domum' quod sit ad se, ipse enim homo in sensu interno vocatur `domus,' videatur n. 3128, 3142, 3538, et hoc ex bono, quod proprie est `domus,' n. 2233, 2331, 3652, 3720, hic itaque ad bonum quod per Labanem repraesentatur; quapropter per adducere ad domum suam hic significatur conjunctio. Hic in sensu interno plene describitur processus conjunctionis boni naturalis quod `Jacob,' cum bono collaterali quod `Laban'; sunt haec quinque quae processum illum constituunt, nempe mutus agnitio, convenientia, affectio, initiatio et conjunctio; mutua agnitio significata est per quod `Rachel cucurrit et indicavit patri suo,' et per quod `Laban audivit famam Jacobi filii sororis suae,' de qua n. 3804, 3805; convenientia per quod `Laban cucurrit obviam ei,' de qua n. 3806; affectio per quod `Laban amplexus eum,' de qua n. 3807; initiatio per quod `osculatus eum,' de qua n. 3808; et conjunctio, per quod `adduxerit eum ad domum suam,' de qua hic.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church