Arcana Coelestia (Elliott) n. 3780

Previous Number Next Number See English 

3780. `Et dixit illis, An pax ei?': quod significet nonne illud ex regno Domini, nempe bonum, constat a significatione `pacis,' de qua sequitur: in sensu historico de Labane quaeritur an pax ei, at in sensu interno de bono quod per `Labanem' repraesentatur; quod `Laban' sit bonum communis stirpis collaterale, hoc est, quale apud gentes quae in Ecclesia communi, hoc est, {1} in regno Domini sunt, videatur mox supra n. 3778; inde patet quod {2} per illa verba significetur, nonne illud ex regno Domini? [2] Quod `pacem' attinet, significat illa in supremo sensu Ipsum Dominum, et inde in sensu interno regnum Ipsius, estque {3} pax Divinum Domini intime afficiens bonum in quo sunt illi qui ibi {4}; quod haec significentur per pacem in Verbo, constare potest a pluribus locis {5}, ut apud Esaiam, Puer natus est nobis, filius datus est nobis, super cujus humero principatus, et vocabitur nomen Ipsius, Mirabitis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis:

multiplicanti principatum et pacem non erit finis super throno Davidis, et super regno Ipsius, ix 5, 6 [A.V. 6, 7];

ubi `Princeps pacis' manifeste pro Domino, et multiplicans principatum et pacem' pro illis quae in regno Ipsius, ita pro ipso regno: apud eundem, Erit opus justitiae pax, et labor justitiae quies, et securitas in aeternum; et habitabit populus Meus in habitaculo pacis, xxxii 17, 18;

ibi de regno Domini, ubi `pax, quies, et securitas' sibi succedunt;

`habitaculum pacis' pro caelo: apud eundem, Angeli pacis amare flent; vastatae sunt semitae, cessavit transiens viam, xxxiii 7, 8;

`angeli pacis' pro illis qui in regno Domini, ita {6} pro ipso regno, et in supremo sensu pro Domino; `vastatae semitae, et cessavit transiens viam' pro quod non alicubi verum amplius; quod `semitae et viae' sint vera, videatur n. 627, (x)2333 apud eundem, Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis, audire facientis pacem, [evangelizantis bonam, audire facientis salutem] dicentis Zioni, Regnat {7} Deus tuus, lii 7;

`evangelizans et audire faciens pacem' pro regnum Domini: apud eundem, Montes recedent, et colles dimovebuntur, sed misericordia Mea a tecum non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur, liv 10:

apud eundem, Viam pacis non noverunt; nec judicium in orbitis eorum, lix 8:

[4] apud Jeremiam, Colligam pacem Meam a cum populo hoc, dictum Jehovae, miserationem et misericordiam, xvi 5:

apud eundem, Vastatae sunt caulae pacis, propter ardorem [irae] Jehovae, xxv 37:

apud eundem, Propheta qui prophetat de pace, cum venit verbum prophetae {8}, cognoscetur propheta, quod miserit illum Jehovah [in veritate,] xxviii 9:

apud eundem, Ego novi cogitationes, quas Ego cogitans super vos, dictum Jehovae, cogitationes pacis, xxix 11:

apud Haggaeum, Major erit gloria domus hujus posterioris, quam prioris, nam in loco hoc dabo pacem, ii 9. apud Zachariam, Semen pacis erunt, vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum, viii 12:

apud Davidem, Custodi integritatem et vide rectum, quia postremum viro pax, Ps. xxxvii 37:

apud Lucam, Jesus ad discipulos; [In] quam domum intraveritis, primum dicite, Pax domui huic; et si fuerit ibi filius pacis, requiescet super illo pax vestra; si vero non, super vos revertetur, x 5, 6:

apud Johannem, Pacem relinquo vobis, pacem Meam do vobis; non sicut mundus dat, Ego do vobis, xiv 27:

apud eundem Jesus dixit, Haec locutus sum vobis, ut in Me pacem habeatis xvi 33. [5] In omnibus his locis `pax' in supremo sensu significat Dominum;

in repraesentativo regnum Ipsius, et {9}bonum a Domino ibi, ita {10} Divinum quod influit in bonum seu in affectiones boni, (o)quod et facit ex intimo gaudia et felicitates: inde patet quid per haec benedictionis verba, Levabit Jehovah facies Suas ad te, et ponet tibi pacem, Num. vi 26, intelligitur; et quid per salutationem sollemnem ab antiquo, `Pax vobis'; et eandem a Domino ad apostolos dictam, Joh. xx 19, 21, 26 videatur etiam de `pace,' n. 92, 93, 1726, 2780, 3170, 3696. @1 ita$ @2 quid I$ @3 proinde ipsum bonum a Domino ibi, et est$ @4 i hoc est illos qui in bono sunt$ @5 i ibi$ @6 i pax$ @7 Rex AI$ @8 Jehovae I$ @9 i ipsum$ @10 quia et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church