3770. `Et colligebantur illuc omnes catervae': quod significet quod omnes Ecclesiae et earum doctrinalia inde, constat ex significatione `catervarum' quod sint Ecclesiae, et quoque doctrinalia quae Ecclesiarum, de qua supra n. 3767, 3768; quae quod sint ex Verbo, significatur per `colligi illuc.'