Arcana Coelestia (Elliott) n. 3767

Previous Number Next Number See English 

3767. `Et ecce ibi tres catervae gregis cubantes juxta illum':

quod significet sancta Ecclesiarum et doctrinalium, constat ex significatione `trium' quod sint sanctum, de qua n. 720, 901; ex significatione `catervarum gregis' quod sint illa quae sunt Ecclesiae, ita doctrinalia; in specie `grex' significat illos qui intra Ecclesiam sunt, ac discunt et imbuunt bona quae charitatis et vera quae fidei, et tunc pastor qui docet illa; in genere (t)autem `grex' significat omnes illos qui in bono sunt, ita qui ad Ecclesiam Domini in universo terrarum orbe pertinent; et quia omnes illi per doctrinalia introducuntur in bonum et verum, ideo etiam per `gregem' significantur doctrinalia; illa enim quae faciunt ut talis sit homo, ac ipse homo qui talis est, per eandem vocem in sensu interno intelligitur; [2] subjectum enim quod est homo, intelligitur ex eo ex quo est homo; inde est quod aliquoties dicatur quod nomina significent res, et quoque illos apud quos eae res sunt; sicut Tyrus et Zidon, quod significent cognitiones boni et veri, et quoque illos qui in cognitionibus illis sunt; et quod Aegyptus significet scientiam, et Asshur ratiocinationem, sed intelliguntur tunc ii qui in illis sunt, ita in reliquis; {1}at loquela in caelo apud angelos' per res absque idea personarum {2}fit, ita per universalia, et hoc ex causa quia sic comprehendunt innumerabilia, at imprimis ex causa quia omne bonum et verum tribuunt Domino, ac sibimet nihil, inde non determinatae sunt ideae loquelae illorum quam ad solum Dominum: ex his nunc patet unde est, quod `grex' dicatur significare Ecclesias, et quoque doctrinalia. `Catervae gregis' dicuntur `cubantes juxta {3}puteum' quia ex Verbo doctrinalia; quod `puteus' sit Verbum, mox supra n. 3765 dictam est. @1 at usque in caelo apud angelos talis loquela est, ut$ @2 fiat$ @3 i illum, nempe$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church