Arcana Coelestia (Elliott) n. 374

Previous Number Next Number See English 

374. Quod 'vox sanguinum' significet violentiam illatam charitati, constat a pluribus in Verbo; in quo 'vox' accipitur pro omni quod accusat, et 'sanguis' pro omni peccato, imprimis pro odio; nam qui odio habet fratrem, corde suo eum occidit, ut Dominus docet, Audivistis quod veteribus dictum sit, Non occides; quisquis autem occiderit, obnoxius erit judicio; Ego vero dico vobis, quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio; quicumque vero dixerit fratri suo, Raka, obnoxius erit synedrio; quicumque autem dixerit, Stulte, obnoxius erit gehennae ignis, Matth. v 21, 22;

per quae intelliguntur odii gradus; odium est contrarium charitati; et si non manu, usque animo, et quocumque modo possit, occidit; sunt modo vincula externa quae inhibent ne manu; quare omne odium est sanguis; ut apud Jeremiam, Quid bonam facis viam tuam ad quaerendum amorem?... etiam in alis tuis inventi sunt sanguis animarum egenorum innocentium, ii 33, 34. [2] Et quia odium est 'sanguis,' omnis iniquitas est sanguis, nam fons omnium iniquitatum est odium; ut apud Hosheam, Pejerare, et mentiri, et occidere, et furari, et adulterari, latrocinantur, et sanguines in sanguinibus attigerunt; propterea lugebit terra, et contabescet omnis habitans in ea, iv 2, 3;

et apud Ezechielem, Num judicabis urbem sanguinum, et notifices ei omnes abominationes ejus?... urbs effundens sanguines in medio sui,... per sanguinem tuum, quem effudisti, rea facta es, Xxii 2-4, 6, 9;

ubi agitur de immisericordia: apud eundem, Terra plena est judicio sanguinum, et urbs plena est violentia, vii 23;

et apud Jeremiam, Ob peccata prophetarum Hierosolymae iniquitates sacerdotum ejus, effundentium in medio ejus sanguinem justorum, vagantur caeci in plateis, polluti sunt sanguine, Thren. iv 13, 14:

apud Esaiam, Cum abluet Dominus sordes filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae deterserit e medio, spiritu judicii, et spiritu combustionis, lv 4:

apud eundem, Volae vestrae pollutae sunt in sanguine, et digiti vestri in iniquitate, lix 3:

apud Ezechielem, Praeterivi praeter te, vidique te conculcatam in sanguinibus tuis, et dixi tibi, In sanguinibus tuis vive; et dixit tibi, in sanguinibus tuis vive, xvi 6, 22;

ubi de abominationibus Hierosolymae, quae vocantur 'sanguines,' agitur. Immisericordia et odium ultimorum temporum describitur etiam per 'sanguinem' in Apoc. xvi 3, 4. Sanguines in plurali dicuntur quia omnia iniqua et abominabilia scaturiunt ex odio, sicut omnia bona et sancta ex amore; qui itaque odio habet proximum, eum si posset, occidit, et quocumque modo potest, occidit; quod est violentiam ei inferre, quae hic per 'vocem sanguinum' proprie significatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church