Arcana Coelestia (Elliott) n. 3737

Previous Number Next Number See English 

3737. `Et erit Jehovah mihi in Deum': quod significet quod Divinum Naturale etiam Jehovah, constare potest ex serie rerum in sensu interno supremo, in quo agitur de unitione Humani Domini cum Divino Ipsius; sed ut hic sensus appareat, abstrahenda est cogitatio ab historico de Jacobo, et tenenda in Divino Humano Domini, et hic in Divino Naturali Ipsius, quod per `Jacobum' repraesentatur. Ipsum humanum, ut aliquoties prius dictum, constat ex rationali, quod idem est cum interno homine, et ex naturali, quod idem est cum externo homine, et quoque ex corpore, quod naturali inservit pro medio seu extimo organo vivendi in mundo, et per naturale inservit rationali, et porro per rationale inservit Divino. Dominus quia venit in mundum ut Divinum faceret totum Humanum in Se, et hoc secundum Divinum ordinem, et per `Jacobum' repraesentatur Naturale Domini, et per ejus peregrinationis vitam in sensu supremo, quomodo Dominus Naturale Suum Divinum fecit, ideo hic ubi dicitur `si rediero in pace ad domum patris mei, erit Jehovah mihi in Deum,' significatur unitio Humani Domini cum Divino Ipsius, et quod quoad Divinum Naturale etiam erit Jehovah {1}per unitionem Divinae Essentiae cum Humana, et {2}Humanae cum Divina:{3} non intelligitur unitio qualis est duorum qui inter se distincti sunt, et solum per amorem conjuncti, sicut pater cum filio, cum pater amat filium et filius patrem, aut sicut {4}cum frater amat fratrem, aut sicut amicus amicum, sed est realis unitio in unum, ut non duo sint, sed unum, quod etiam Dominus pluribus in locis docet; et quia unum, etiam omne Humanum Domini est Divinum Esse seu Jehovah, videatur n. 1343, 1736, 2156, 2329, 2447, 2921, 3023, 3035. @1 A inserts ; and has Per$ @2 Humana I$ @3 A has ;$ @4 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church