Arcana Coelestia (Elliott) n. 3735

Previous Number Next Number See English 

3735. `Et vestem ad induendum': quod significet conjunctionem cum Divino Vero, constat a significatione `vestis' quod sit verum, de qua n. 1073, 2576, hic Divinum Verum quia agitur de Domino; et ex significatione `induere' quod sit ei appropriari et conjungi. {1}Sensus internus Verbi qualis est, ex his et reliquis constare potest, quod nempe cum in sensu litterae agitur de pane, et de veste, et quoque ubi historice hoc dicitur, ut hic, si Deus dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum,' angeli qui apud hominem tunc, nihil cogitent de pane, sed de bono amoris, et in (t)sensu supremo de Divino Bono Domini, et non de veste, sed de vero, ac in supremo sensu de Divino Vero Domini; sunt illis talia quae in sensu litterae solum objecta cogitandi de caelestibus (c)et Divinis, nam {2}talia sunt vasa quae in ultimo ordinis; [2] ita cum ab homine quando in sancto est, cogitatur de pane, ut de pane in Sacra Cena, aut de pane quotidiano in Oratione Domini, tunc cogitatio illa quae est homini de pane, inservit angelis qui apud hominem pro objecto cogitandi de bono amoris quod a Domino, nam angeli cogitationem hominis de pane nihil capiunt, sed loco ejus illis est cogitatio de bono, talis enim correspondentia est;

similiter cum ab homine cum in sancto est, cogitatur de veste, quod cogitatio angelis tunc sit de vero; ita se habet cum omnibus reliquis quae in Verbo; inde qualis conjunctio caeli et terrae per Verbum est, constare potest, nempe quod talis ut homo qui {3}sancte legit Verbum, per correspondentias tales arcte conjunctus sit cum caelo, et per caelum cum Domino, tametsi homo solum in cogitatione est de illis in Verbo quae in ejus sensu litterae sunt; ipsum sanctum quod apud hominem tunc, est ex influxu cogitationum et affectionum caelestium et spiritualium quae tales apud angelos; [3] ut talis influxus esset, ac inde conjunctio hominis cum Domino, a Domino instituta fuit Sancta Cena, ubi apertis verbis dicitur quod panis et vinum sit Dominus; corpus enim Domini significat Divinum Ipsius amorem ac reciprocum apud hominem, qualis amor est apud angelos caelestes, et sanguis similiter Divinum Ipsius amorem, et reciprocum apud hominem, sed qualis amor est apud angelos spirituales. Inde patet quantum Divini in singulis Verbi inest, tametsi homo, quid sit, {4}et quale sit, ignorat. {5}At qui in vita boni fuerunt cum in mundo, illi in cognitiones et perceptionem omnium illorum veniunt post obitum, tunc enim exuunt terrestria et mundana, (c)et induunt caelestia, ac similiter in idea spirituali ac caelesti sunt, in {6}qua angeli. @1 Qualis sensus internus$ @2 sunt ultima illorum vasa$ @3 in sancto$ @4 imo$ @5 A has rest of in singular and first verb is fuerat, into which n was later inserted. I has venit, exuit, induit and est.$ @6 quali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church