Arcana Coelestia (Elliott) n. 3727

Previous Number Next Number See English 

3727. Quod significationem `statuae' attinet, quod sit sanctus terminus, ita ultimum ordinis, inde est quia antiquissimis temporibus ponebantur lapides ubi termini eorum erant, qui discriminabant unius possessionem aut hereditatem ab alterius, et erant in signum et in testem quod ibi termini; antiquissimi, qui in singulis objectis (c)et in singulis statutis caeleste quoddam et spirituale cogitabant, n. 1977, 2995, etiam in his lapidibus quos statuebant, cogitabant ex illis de ultimis in homine, proinde de ultimo ordinis, quod est verum in naturali homine: ab antiquissimis illis qui fuerunt ante diluvium, habuerunt hoc antiqui qui post diluvium, n. 920, 1409, 2179, 2896, 2897, et lapides illos quos in terminis statuebant, sanctos habere coeperunt, ex causa, ut dictum, quia sanctum verum quod in ultimo ordinis, significabant, etiam lapides illos `statuas' vocabant; inde factum quod statuae essent in cultum, et quod erigerent tales ubi suos lucos (x)habebant, et postmodum ubi sua templa, et quoque quod inungerent illos oleo, de qua re mox sequitur; constabat enim Antiquae Ecclesiae cultus ex (t)perceptivis et significativis' antiquissimorum qui ante diluvium, ut ex locis mox citatis {1}patet: antiquissimi quia loquebantur cum angelis et simul cum illis erant quando in terra, a caelo {2}habuerunt quod `lapides' significarent verum, et quod {3}ligna' bonum, videatur mox supra n. 3720; inde nunc est quod statuae significent sanctum terminum, {4}ita verum quod `ultimum ordinis est apud hominem; {5}bonum enim quod per internum hominem influit a Domino, terminatur in externo homine, et in vero ibi;

cogitatio hominis, loquela ejus, et actio, quae sunt ultima ordinis, non aliud sunt quam vera ex bono, sunt enim imagines {6}seu formae boni; {7}nam pertinent ad partem intellectualem hominis, at bonum quod in illis, et ex quo, ad partem voluntariam. [2] Quod statuae erigerentur in signum, et in testem, et quoque in cultum, et quod in sensu interno significent sanctum terminum, seu verum in naturali hominis quod ultimum ordinis est, constare potest ab aliis locis in Verbo; ut in sequentibus, ubi agitur de foedere inter Labanem et Jacobum, Nunc ito, pangamus foedus ego et tu, et sit in testem inter me et inter te: et accepit Jacob lapidem et erexit illum statuam:

. . . dixit Laban Jacobo, Ecce acervus hic, et ecce statua quam erexi inter me et inter te, testis acervus hic, et testis statua, quod ego non transibo ad te acervum hunc, et quod tu non transibis ad me acervum hunc, et statuam hanc, ad malum, Gen. xxxi 44, 45, 51, 52;

quod hic per `statuam' significetur verum, in explicatione ad illum locum videbitur: [3] apud Esaiam, In die illo, erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth: . . . in die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua apud terminum ejus, Jehovae; quae erit in signum et in testem Jehovae Zebaoth in terra Aegypti, xix 18-20;

`Aegyptus' pro scientificis quae naturalis hominis{8}; `altare' pro cultu Divino in genere, factum enim est altare primarium repraesentativum cultus in Ecclesia altera Antiqua ab Ebero incepta, n. 921, 1343, 2777, 2811; {9}medium terrae Aegypti, pro primario (c)et intimo cultus, n. 2940, 2973, 3436; `statua' {10}pro vero quod ultimum ordinis in naturali; quod in termino, in signum et in testem, patet: [4] apud Mosen, Scripsit Moses omnia verba Jehovae, et surrexit in mane, et aedificabat altare juxta montem {11}Sinai, et duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis, Exod. xxiv 4;

ubi `altare' similiter erat repraesentativum omnis cultus, {12}et quidem repraesentativum boni in cultu; `duodecim autem statuae' repraesentativum veri quod ex bono in cultu; quod `duodecim' sint omnia veri in uno complexu, videatur n. 577, 2089, 2129 f., 2130 f., 3272; quod `duodecim tribus' sint pariter omnia veri Ecclesiae, in capite sequente, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur. [5] Quia altaria fuerunt repraesentativa omnis boni cultus, et Ecclesia Judaica instituta fuit ut repraesentaret Ecclesiam caelestem, quae non aliud verum agnovit quam quod ex bono, quod {13}caeleste verum appellatur, nam verum ne minime separare voluit a bono, usque adeo ut ne quidem nominare aliquid fidei seu veri vellet nisi cogitaret de bono, et id ex bono, videatur n. 202, 337, 2069, 2715, 2718, 3246, ideo repraesentativum veri fuit per lapides altaris, et interdictum quod per statuas, ne sic separaretur verum a bono ac repraesentative coleretur verum loco boni; quare ita apud Mosen, Non plantabis tibi lucum cujuscumque arboris juxta altare Jehovae Dei tui quod facies tibi, et non eriges tibi statuam, quam odit Jehovah Deus tuus, Deut. xvi 21, 22;

colere enim verum separatum a bono, seu fidem separatam a charitate, est contra Divinum, quia contra ordinem, [6] quod significatur per quod `non eriges tibi statuam, quam odit Jehovah Deus': sed quod usque erexerint, et sic repraesentaverint illa quae sunt contra ordinem, constat apud Hosheam, Israel secundum multiplicare fructum suum, multiplicat altaria, secundum bonum terrae suae, faciunt bene statuas; sed evertet altaria eorum, vastabit statuas eorum, x 1, 2:

in Libro Primo Regum, Fecit Jehudah malum in oculis Jehovae, . . . et aedificarunt sibi excelsa, et statuas, et lucos, super omni colle alto, et sub omni arbore viridi, xiv [22], 23:

in Libro Secundo Regum, Filii Israelis statuerunt sibi statuas, et lucos, super omni colle alto, et sub omni arbore viridi,xvii 10:

in eodem Libro, Hiskiah removit excelsa, et confregit statuas, et excidit lucum, et contudit serpentem aeneum, quem fecerat Moses, quia suffiebant illi, xviii 4. [7] Quia gentes per traditiones etiam habuerunt quod sanctum cultus repraesentaretur per altaria et per statuas, et tamen illi in malo et falso essent, ideo per `altaria apud gentes' significantur mala cultus, et per statuas {14}falsa, quare mandatum ut destruerentur:

apud Mosen, Altaria gentium evertetis, et statuas eorum confringetis, et lucos eorum exscindetis, Exod. xxxiv 13; Deut. vii 5; xii 3:

apud eundem, Non incurvabis te diis gentium, et non coles illos, et non facies juxta opera eorum, quia destruendo destrues illos, et confringendo confringes statuas eorum, Exod. xxiii 24;

`dii gentium' pro falsis, `opera{15}' pro malis, `confringere statuas' pro destruere cultum ex falso: [8] apud Jeremiam, Nebuchadnezzar rex Babelis confringet statuas domus solis quae in terra Aegypti, et domos deorum Aegypti comburet igne, xliii 13:

apud Ezechielem, Nebuchadnezzar rex Babelis per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum gladio occidet, et statuas roboris tui in terram descendere faciet, xxvi 11;

ubi de Tyro; `Nebuchadnezzar rex Babelis' pro illo quod vastat, n. 1327 f.; `ungulae equorum' pro {16}infimis intellectualibus, qualia sunt scientifica {17}ex meris sensualibus; quod `ungulae' {18}infima sint, alibi, ex Divina Domini Misericordia, confirmabitur; `equi' pro intellectualibus, n. 2760-2762{19};

`plateae' pro veris, et in opposito sensu pro falsis, n. 2336, `quas conculcare' est destruere cognitiones veri quae per `Tyrum' significantur; quod `Tyrus,' de qua hic agitur, sint cognitiones veri, n. 1201; `populum gladio occidere' pro vera per falsum destruere; quod `populus' praedicetur de veris, n. 1259, 1260, 3295, 3581; et quod `gladius' sit falsum pugnans, n. 2799; inde patet quid sit `statuas roboris in terram facere descendere'; quod `robur' praedicetur de vero et de falso, ex Verbo etiam constat. @1 before ex$ @2 didicerunt$ @3 lignum$ @4 et sic$ @5 nam ut dictum bonum, quod a Domino per internum hominem influit terminatur in externo seu naturali homine in verum, non aliud est cogitatio humana, non aliud loquela hominis, actio hominis nec aliud$ @6 ac$ @7 et$ @8 i n. 1164, 1165, 1186, 1462$ @9 in medio Aegypti, seu medium$ @10 i apud terminum Jehovae$ @11 (Sinai)$ @12 ita$ @13 (c)boni verum$ @14 i eorum$ @15 i gentium$ @16 scientificis quae infimo loco$ @17 sensualia$ @18 talia$ @19 i 3217, hic infima intellectualia, quae sunt ungulae equorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church