3709. Quod `benedicentur in te omnes familiae humi' significet quod omnia vera boni doctrinae conjungentur bono, constat ex significatione `benedici' quod sit conjungi, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; ex significatione `familiarum' quod sint bona et quoque vera boni, de qua n. 1159, 1261; et ex significatione `humi' quod sit id quod Ecclesiae, consequenter doctrina boni et veri in naturali seu externo homine, qui hic per `Jacobum' repraesentatur, de qua n. 268, 566, 990, 3671: inde patet quod per `benedicentur in te omnes familiae humi' significetur quod omnia vera boni doctrinae conjungentur bono. Vera boni doctrinae sunt doctrinalia amoris in Dominum et charitatis erga proximum, quae conjungi bono in naturali homine dicuntur quando volupe et jucundum est scire illa propter facere illa.